- TARQUINIUS I
- TARQUINIUS I.Priscus, Demarati Corinthii fil, Tatquiniis, urbe Tuscorum natus, primum Lucumo dictus; qui ubi se in patria nullo in honore esse vidit, quod peregrinô patre esset prognatus, suasu uxoris (ea mulier fatidica fuit, nomine Tanaquil) Romam sese contulit: ubi brevi, propter opes ingeniique dexteritatem, in anci regis am icitiam insinuatus, ab eo relictus est liberorum eius tutor quorum tamen commoda proptiis rationibus posthabuit, brevique perfecit, ut magno plebis consensu rex crearetur, An. 139. Urb. Cond. Quare ut regnum parum iuste partum stabiliret, centum patres in Senatum allegit, qui minorum deinde gentium dicti sunt, suae eos factionis futuros ratus, cuius beneficiô in Senatum venissent. Bellum primum cum Latinis gessit, oppidumque Apiolas vi cepit. Circo maximo primus locum designavit, locaque patribus equitibusque divisit, ubi sibi quisque spectacula faceret. Sabinos victos Collatiâ, agrôque Collatinô mulctavit. Cormiculum, Ficulneam veterem, Cameriam, Crustumerium, Ameriolam, Meduliam et Nomentum, priscorum Latinorum oppida partim expugnavit, partim in deditionem accepit. Capitolii fundamenta primus iecit, ingentibus operibus, contra Tiberis exundationem, substructis. Fascium, rogarum, quae Regibus Auguribusque convenirent, Sellae eburneae, queis Senatores uterentur, annulorum, etc. quibus Equites insignes essent, inventor: 12. populorum victor. Tandem, cum annos 38. regnâsset, dolô liberorum Anci, in curiâ obtruncatus est, An. 177. Urb. Cond. aerat. 80. Successit in regno Servius Tullius. Florus, l. 1. Dionys. Halicarn. Liv. l. 1. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.